PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 33:1 levans autem Iacob oculos suos vidit venientem Esau et cum eo quadringentos viros divisitque filios Liae et Rahel ambarumque famularum 33:2 et posuit utramque ancillam et liberos earum in principio Liam vero et filios eius in secundo loco Rahel autem et Ioseph novissimos 33:3 et ipse praegrediens adoravit pronus in terram septies donec adpropinquaret frater eius 33:4 currens itaque Esau obviam fratri suo amplexatus est eum stringensque collum et osculans flevit 33:5 levatisque oculis vidit mulieres et parvulos earum et ait quid sibi volunt isti et si ad te pertinent respondit parvuli sunt quos donavit mihi Deus servo tuo 33:6 et adpropinquantes ancillae et filii earum incurvati sunt 33:7 accessitque Lia cum liberis suis et cum similiter adorassent extremi Ioseph et Rahel adoraverunt 33:8 quaenam sunt inquit istae turmae quas obvias habui respondit ut invenirem gratiam coram domino meo 33:9 et ille habeo ait plurima frater mi sint tua tibi 33:10 dixit Iacob noli ita obsecro sed si inveni gratiam in oculis tuis accipe munusculum de manibus meis sic enim vidi faciem tuam quasi viderim vultum Dei esto mihi propitius 33:11 et suscipe benedictionem quam adtuli tibi et quam donavit mihi Deus tribuens omnia vix fratre conpellente suscipiens 33:12 ait gradiamur simul eroque socius itineris tui 33:13 dixit Iacob nosti domine mi quod parvulos habeam teneros et oves ac boves fetas mecum quas si plus in ambulando fecero laborare morientur una die cuncti greges 33:14 praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir 33:15 respondit Esau oro te ut de populo qui mecum est saltem socii remaneant viae tuae non est inquit necesse hoc uno indigeo ut inveniam gratiam in conspectu domini mei 33:16 reversus est itaque illo die Esau itinere quo venerat in Seir 33:17 et Iacob venit in Soccoth ubi aedificata domo et fixis tentoriis appellavit nomen loci illius Soccoth id est Tabernacula 33:18 transivitque in Salem urbem Sycimorum quae est in terra Chanaan postquam regressus est de Mesopotamiam Syriae et habitavit iuxta oppidum 33:19 emitque partem agri in qua fixerat tabernaculum a filiis Emor patris Sychem centum agnis 33:20 et erecto ibi altari invocavit super illud Fortissimum Deum Israhel GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|