PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 12:1 ideoque et nos tantam habentes inpositam nubem testium deponentes omne pondus et circumstans nos peccatum per patientiam curramus propositum nobis certamen 12:2 aspicientes in auctorem fidei et consummatorem Iesum qui pro proposito sibi gaudio sustinuit crucem confusione contempta atque in dextera sedis Dei sedit 12:3 recogitate enim eum qui talem sustinuit a peccatoribus adversum semet ipsos contradictionem ut ne fatigemini animis vestris deficientes 12:4 nondum usque ad sanguinem restitistis adversus peccatum repugnantes 12:5 et obliti estis consolationis quae vobis tamquam filiis loquitur dicens fili mi noli neglegere disciplinam Domini neque fatigeris dum ab eo argueris 12:6 quem enim diligit Dominus castigat flagellat autem omnem filium quem recipit 12:7 in disciplina perseverate tamquam filiis vobis offert Deus quis enim filius quem non corripit pater 12:8 quod si extra disciplinam estis cuius participes facti sunt omnes ergo adulteri et non filii estis 12:9 deinde patres quidem carnis nostrae habuimus eruditores et reverebamur non multo magis obtemperabimus Patri spirituum et vivemus 12:10 et illi quidem in tempore paucorum dierum secundum voluntatem suam erudiebant nos hic autem ad id quod utile est in recipiendo sanctificationem eius 12:11 omnis autem disciplina in praesenti quidem videtur non esse gaudii sed maeroris postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddit iustitiae 12:12 propter quod remissas manus et soluta genua erigite 12:13 et gressus rectos facite pedibus vestris ut non claudicans erret magis autem sanetur 12:14 pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum 12:15 contemplantes ne quis desit gratiae Dei ne qua radix amaritudinis sursum germinans inpediat et per illam inquinentur multi 12:16 ne quis fornicator aut profanus ut Esau qui propter unam escam vendidit primitiva sua 12:17 scitote enim quoniam et postea cupiens hereditare benedictionem reprobatus est non enim invenit paenitentiae locum quamquam cum lacrimis inquisisset eam 12:18 non enim accessistis ad tractabilem et accensibilem ignem et turbinem et caliginem et procellam 12:19 et tubae sonum et vocem verborum quam qui audierunt excusaverunt se ne eis fieret verbum 12:20 non enim portabant quod dicebatur et si bestia tetigerit montem lapidabitur 12:21 et ita terribile erat quod videbatur Moses dixit exterritus sum et tremebundus 12:22 sed accessistis ad Sion montem et civitatem Dei viventis Hierusalem caelestem et multorum milium angelorum frequentiae 12:23 et ecclesiam primitivorum qui conscripti sunt in caelis et iudicem omnium Deum et spiritus iustorum perfectorum 12:24 et testamenti novi mediatorem Iesum et sanguinis sparsionem melius loquentem quam Abel 12:25 videte ne recusetis loquentem si enim illi non effugerunt recusantes eum qui super terram loquebatur multo magis nos qui de caelis loquentem nobis avertimur 12:26 cuius vox movit terram tunc modo autem repromittit dicens adhuc semel ego movebo non solum terram sed et caelum 12:27 quod autem adhuc semel dicit declarat mobilium translationem tamquam factorum ut maneant ea quae sunt inmobilia 12:28 itaque regnum inmobile suscipientes habemus gratiam per quam serviamus placentes Deo cum metu et reverentia 12:29 etenim Deus noster ignis consumens est GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|