PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 13:1 caritas fraternitatis maneat 13:2 hospitalitatem nolite oblivisci per hanc enim latuerunt quidam angelis hospitio receptis 13:3 mementote vinctorum tamquam simul vincti et laborantium tamquam et ipsi in corpore morantes 13:4 honorabile conubium in omnibus et torus inmaculatus fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus 13:5 sint mores sine avaritia contenti praesentibus ipse enim dixit non te deseram neque derelinquam 13:6 ita ut confidenter dicamus Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo 13:7 mementote praepositorum vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei quorum intuentes exitum conversationis imitamini fidem 13:8 Iesus Christus heri et hodie ipse et in saecula 13:9 doctrinis variis et peregrinis nolite abduci optimum enim est gratia stabiliri cor non escis quae non profuerunt ambulantibus in eis 13:10 habemus altare de quo edere non habent potestatem qui tabernaculo deserviunt 13:11 quorum enim animalium infertur sanguis pro peccato in sancta per pontificem horum corpora cremantur extra castra 13:12 propter quod et Iesus ut sanctificaret per suum sanguinem populum extra portam passus est 13:13 exeamus igitur ad eum extra castra inproperium eius portantes 13:14 non enim habemus hic manentem civitatem sed futuram inquirimus 13:15 per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo id est fructum labiorum confitentium nomini eius 13:16 beneficientiae autem et communionis nolite oblivisci talibus enim hostiis promeretur Deus 13:17 oboedite praepositis vestris et subiacete eis ipsi enim pervigilant quasi rationem pro animabus vestris reddituri ut cum gaudio hoc faciant et non gementes hoc enim non expedit vobis 13:18 orate pro nobis confidimus enim quia bonam conscientiam habemus in omnibus bene volentes conversari 13:19 amplius autem deprecor vos hoc facere ut quo celerius restituar vobis 13:20 Deus autem pacis qui eduxit de mortuis pastorem magnum ovium in sanguine testamenti aeterni Dominum nostrum Iesum 13:21 aptet vos in omni bono ut faciatis voluntatem eius faciens in vobis quod placeat coram se per Iesum Christum cui gloria in saecula saeculorum amen 13:22 rogo autem vos fratres sufferatis verbum solacii etenim perpaucis scripsi vobis 13:23 cognoscite fratrem nostrum Timotheum dimissum cum quo si celerius venerit videbo vos 13:24 salutate omnes praepositos vestros et omnes sanctos salutant vos de Italia GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|