PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 26:1 respondens autem Iob dixit 26:2 cuius adiutor es numquid inbecilli et sustentas brachium eius qui non est fortis 26:3 cui dedisti consilium forsitan illi qui non habet sapientiam et prudentiam tuam ostendisti plurimam 26:4 quem docere voluisti nonne eum qui fecit spiramen tuum 26:5 ecce gigantes gemunt sub aquis et qui habitant cum eis 26:6 nudus est inferus coram illo et nullum est operimentum perditioni 26:7 qui extendit aquilonem super vacuum et adpendit terram super nihili 26:8 qui ligat aquas in nubibus suis ut non erumpant pariter deorsum 26:9 qui tenet vultum solii sui et expandit super illud nebulam suam 26:10 terminum circumdedit aquis usque dum finiantur lux et tenebrae 26:11 columnae caeli contremescunt et pavent ad nutum eius 26:12 in fortitudine illius repente maria congregata sunt et prudentia eius percussit superbum 26:13 spiritus eius ornavit caelos et obsetricante manu eius eductus est coluber tortuosus 26:14 ecce haec ex parte dicta sunt viarum eius et cum vix parvam stillam sermonis eius audierimus quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|