PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 27:1 addidit quoque Iob adsumens parabolam suam et dixit 27:2 vivit Deus qui abstulit iudicium meum et Omnipotens qui ad amaritudinem adduxit animam meam 27:3 quia donec superest halitus in me et spiritus Dei in naribus meis 27:4 non loquentur labia mea iniquitatem nec lingua mea meditabitur mendacium 27:5 absit a me ut iustos vos esse iudicem donec deficiam non recedam ab innocentia mea 27:6 iustificationem meam quam coepi tenere non deseram nec enim reprehendit me cor meum in omni vita mea 27:7 sit ut impius inimicus meus et adversarius meus quasi iniquus 27:8 quae enim spes est hypocritae si avare rapiat et non liberet Deus animam eius 27:9 numquid clamorem eius Deus audiet cum venerit super illum angustia 27:10 aut poterit in Omnipotente delectari et invocare Deum in omni tempore 27:11 docebo vos per manum Dei quae Omnipotens habeat nec abscondam 27:12 ecce vos omnes nostis et quid sine causa vana loquimini 27:13 haec est pars hominis impii apud Deum et hereditas violentorum quam ab Omnipotente suscipient 27:14 si multiplicati fuerint filii eius in gladio erunt et nepotes eius non saturabuntur pane 27:15 qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu et viduae illius non plorabunt 27:16 si conportaverit quasi terram argentum et sicut lutum praeparaverit vestimenta 27:17 praeparabit quidem sed iustus vestietur illis et argentum innocens dividet 27:18 aedificavit sicut tinea domum suam et sicut custos fecit umbraculum 27:19 dives cum dormierit nihil secum auferet aperit oculos suos et nihil inveniet 27:20 adprehendit eum quasi aqua inopia nocte opprimet eum tempestas 27:21 tollet eum ventus urens et auferet et velut turbo rapiet eum de loco suo 27:22 et mittet super eum et non parcet de manu eius fugiens fugiet 27:23 stringet super eum manus suas et sibilabit super illum intuens locum eius GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|