PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo 3:2 et locutus est 3:3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo 3:4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine 3:5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine 3:6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus 3:7 sit nox illa solitaria nec laude digna 3:8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan 3:9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae 3:10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis 3:11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii 3:12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus 3:13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem 3:14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines 3:15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento 3:16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem 3:17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore 3:18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris 3:19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo 3:20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt 3:21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum 3:22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum 3:23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris 3:24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus 3:25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit 3:26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|