PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 4:1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit 4:2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit 4:3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti 4:4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti 4:5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es 4:6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum 4:7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint 4:8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos 4:9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos 4:10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt 4:11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt 4:12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius 4:13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines 4:14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt 4:15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae 4:16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi 4:17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir 4:18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem 4:19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea 4:20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt 4:21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|