King James Bible Adam Clarke Bible Commentary Martin Luther's Writings Wesley's Sermons and Commentary Neurosemantics Audio / Video Bible Evolution Cruncher Creation Science Vincent New Testament Word Studies KJV Audio Bible Family videogames Christian author Godrules.NET Main Page Add to Favorites Godrules.NET Main Page




Bad Advertisement?

Are you a Christian?

Online Store:
  • Visit Our Store

  • LATIN VULGATE - LUKE 12
    PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE    



    12:1 multis autem turbis circumstantibus ita ut se invicem conculcarent coepit dicere ad discipulos suos adtendite a fermento Pharisaeorum quae est hypocrisis

    12:2 nihil autem opertum est quod non reveletur neque absconditum quod non sciatur

    12:3 quoniam quae in tenebris dixistis in lumine dicentur et quod in aurem locuti estis in cubiculis praedicabitur in tectis

    12:4 dico autem vobis amicis meis ne terreamini ab his qui occidunt corpus et post haec non habent amplius quod faciant

    12:5 ostendam autem vobis quem timeatis timete eum qui postquam occiderit habet potestatem mittere in gehennam ita dico vobis hunc timete

    12:6 nonne quinque passeres veneunt dipundio et unus ex illis non est in oblivione coram Deo

    12:7 sed et capilli capitis vestri omnes numerati sunt nolite ergo timere multis passeribus pluris estis

    12:8 dico autem vobis omnis quicumque confessus fuerit in me coram hominibus et Filius hominis confitebitur in illo coram angelis Dei

    12:9 qui autem negaverit me coram hominibus denegabitur coram angelis Dei

    12:10 et omnis qui dicit verbum in Filium hominis remittetur illi ei autem qui in Spiritum Sanctum blasphemaverit non remittetur

    12:11 cum autem inducent vos in synagogas et ad magistratus et potestates nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis aut quid dicatis

    12:12 Spiritus enim Sanctus docebit vos in ipsa hora quae oporteat dicere

    12:13 ait autem quidam ei de turba magister dic fratri meo ut dividat mecum hereditatem

    12:14 at ille dixit ei homo quis me constituit iudicem aut divisorem super vos

    12:15 dixitque ad illos videte et cavete ab omni avaritia quia non in abundantia cuiusquam vita eius est ex his quae possidet

    12:16 dixit autem similitudinem ad illos dicens hominis cuiusdam divitis uberes fructus ager adtulit

    12:17 et cogitabat intra se dicens quid faciam quod non habeo quo congregem fructus meos

    12:18 et dixit hoc faciam destruam horrea mea et maiora faciam et illuc congregabo omnia quae nata sunt mihi et bona mea

    12:19 et dicam animae meae anima habes multa bona posita in annos plurimos requiesce comede bibe epulare

    12:20 dixit autem illi Deus stulte hac nocte animam tuam repetunt a te quae autem parasti cuius erunt

    12:21 sic est qui sibi thesaurizat et non est in Deum dives

    12:22 dixitque ad discipulos suos ideo dico vobis nolite solliciti esse animae quid manducetis neque corpori quid vestiamini

    12:23 anima plus est quam esca et corpus quam vestimentum

    12:24 considerate corvos quia non seminant neque metunt quibus non est cellarium neque horreum et Deus pascit illos quanto magis vos pluris estis illis

    12:25 quis autem vestrum cogitando potest adicere ad staturam suam cubitum unum

    12:26 si ergo neque quod minimum est potestis quid de ceteris solliciti estis

    12:27 considerate lilia quomodo crescunt non laborant non nent dico autem vobis nec Salomon in omni gloria sua vestiebatur sicut unum ex istis

    12:28 si autem faenum quod hodie in agro est et cras in clibanum mittitur Deus sic vestit quanto magis vos pusillae fidei

    12:29 et vos nolite quaerere quid manducetis aut quid bibatis et nolite in sublime tolli

    12:30 haec enim omnia gentes mundi quaerunt Pater autem vester scit quoniam his indigetis

    12:31 verumtamen quaerite regnum Dei et haec omnia adicientur vobis

    12:32 nolite timere pusillus grex quia conplacuit Patri vestro dare vobis regnum

    12:33 vendite quae possidetis et date elemosynam facite vobis sacculos qui non veterescunt thesaurum non deficientem in caelis quo fur non adpropiat neque tinea corrumpit

    12:34 ubi enim thesaurus vester est ibi et cor vestrum erit

    12:35 sint lumbi vestri praecincti et lucernae ardentes

    12:36 et vos similes hominibus expectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis ut cum venerit et pulsaverit confestim aperiant ei

    12:37 beati servi illi quos cum venerit dominus invenerit vigilantes amen dico vobis quod praecinget se et faciet illos discumbere et transiens ministrabit illis

    12:38 et si venerit in secunda vigilia et si in tertia vigilia venerit et ita invenerit beati sunt servi illi

    12:39 hoc autem scitote quia si sciret pater familias qua hora fur veniret vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam

    12:40 et vos estote parati quia qua hora non putatis Filius hominis venit

    12:41 ait autem ei Petrus Domine ad nos dicis hanc parabolam an et ad omnes

    12:42 dixit autem Dominus quis putas est fidelis dispensator et prudens quem constituet dominus super familiam suam ut det illis in tempore tritici mensuram

    12:43 beatus ille servus quem cum venerit dominus invenerit ita facientem

    12:44 vere dico vobis quia supra omnia quae possidet constituet illum

    12:45 quod si dixerit servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire et coeperit percutere pueros et ancillas et edere et bibere et inebriari

    12:46 veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua nescit et dividet eum partemque eius cum infidelibus ponet

    12:47 ille autem servus qui cognovit voluntatem domini sui et non praeparavit et non fecit secundum voluntatem eius vapulabit multas

    12:48 qui autem non cognovit et fecit digna plagis vapulabit paucis omni autem cui multum datum est multum quaeretur ab eo et cui commendaverunt multum plus petent ab eo

    12:49 ignem veni mittere in terram et quid volo si accendatur

    12:50 baptisma autem habeo baptizari et quomodo coartor usque dum perficiatur

    12:51 putatis quia pacem veni dare in terram non dico vobis sed separationem

    12:52 erunt enim ex hoc quinque in domo una divisi tres in duo et duo in tres

    12:53 dividentur pater in filium et filius in patrem suum mater in filiam et filia in matrem socrus in nurum suam et nurus in socrum suam

    12:54 dicebat autem et ad turbas cum videritis nubem orientem ab occasu statim dicitis nimbus venit et ita fit

    12:55 et cum austrum flantem dicitis quia aestus erit et fit

    12:56 hypocritae faciem terrae et caeli nostis probare hoc autem tempus quomodo non probatis

    12:57 quid autem et a vobis ipsis non iudicatis quod iustum est

    12:58 cum autem vadis cum adversario tuo ad principem in via da operam liberari ab illo ne forte trahat te apud iudicem et iudex tradat te exactori et exactor mittat te in carcerem

    12:59 dico tibi non exies inde donec etiam novissimum minutum reddas

    GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH

    God Rules.NET
    Search 80+ volumes of books at one time. Nave's Topical Bible Search Engine. Easton's Bible Dictionary Search Engine. Systematic Theology Search Engine.