PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 13:1 aderant autem quidam ipso in tempore nuntiantes illi de Galilaeis quorum sanguinem Pilatus miscuit cum sacrificiis eorum 13:2 et respondens dixit illis putatis quod hii Galilaei prae omnibus Galilaeis peccatores fuerunt quia talia passi sunt 13:3 non dico vobis sed nisi paenitentiam habueritis omnes similiter peribitis 13:4 sicut illi decem et octo supra quos cecidit turris in Siloam et occidit eos putatis quia et ipsi debitores fuerunt praeter omnes homines habitantes in Hierusalem 13:5 non dico vobis sed si non paenitentiam egeritis omnes similiter peribitis 13:6 dicebat autem hanc similitudinem arborem fici habebat quidam plantatam in vinea sua et venit quaerens fructum in illa et non invenit 13:7 dixit autem ad cultorem vineae ecce anni tres sunt ex quo venio quaerens fructum in ficulnea hac et non invenio succide ergo illam ut quid etiam terram occupat 13:8 at ille respondens dixit illi domine dimitte illam et hoc anno usque dum fodiam circa illam et mittam stercora 13:9 et si quidem fecerit fructum sin autem in futurum succides eam 13:10 erat autem docens in synagoga eorum sabbatis 13:11 et ecce mulier quae habebat spiritum infirmitatis annis decem et octo et erat inclinata nec omnino poterat sursum respicere 13:12 quam cum videret Iesus vocavit ad se et ait illi mulier dimissa es ab infirmitate tua 13:13 et inposuit illi manus et confestim erecta est et glorificabat Deum 13:14 respondens autem archisynagogus indignans quia sabbato curasset Iesus dicebat turbae sex dies sunt in quibus oportet operari in his ergo venite et curamini et non in die sabbati 13:15 respondit autem ad illum Dominus et dixit hypocritae unusquisque vestrum sabbato non solvit bovem suum aut asinum a praesepio et ducit adaquare 13:16 hanc autem filiam Abrahae quam alligavit Satanas ecce decem et octo annis non oportuit solvi a vinculo isto die sabbati 13:17 et cum haec diceret erubescebant omnes adversarii eius et omnis populus gaudebat in universis quae gloriose fiebant ab eo 13:18 dicebat ergo cui simile est regnum Dei et cui simile esse existimabo illud 13:19 simile est grano sinapis quod acceptum homo misit in hortum suum et crevit et factum est in arborem magnam et volucres caeli requieverunt in ramis eius 13:20 et iterum dixit cui simile aestimabo regnum Dei 13:21 simile est fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae sata tria donec fermentaretur totum 13:22 et ibat per civitates et castella docens et iter faciens in Hierusalem 13:23 ait autem illi quidam Domine si pauci sunt qui salvantur ipse autem dixit ad illos 13:24 contendite intrare per angustam portam quia multi dico vobis quaerunt intrare et non poterunt 13:25 cum autem intraverit pater familias et cluserit ostium et incipietis foris stare et pulsare ostium dicentes Domine aperi nobis et respondens dicet vobis nescio vos unde sitis 13:26 tunc incipietis dicere manducavimus coram te et bibimus et in plateis nostris docuisti 13:27 et dicet vobis nescio vos unde sitis discedite a me omnes operarii iniquitatis 13:28 ibi erit fletus et stridor dentium cum videritis Abraham et Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei vos autem expelli foras 13:29 et venient ab oriente et occidente et aquilone et austro et accumbent in regno Dei 13:30 et ecce sunt novissimi qui erunt primi et sunt primi qui erunt novissimi 13:31 in ipsa die accesserunt quidam Pharisaeorum dicentes illi exi et vade hinc quia Herodes vult te occidere 13:32 et ait illis ite dicite vulpi illi ecce eicio daemonia et sanitates perficio hodie et cras et tertia consummor 13:33 verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem 13:34 Hierusalem Hierusalem quae occidis prophetas et lapidas eos qui mittuntur ad te quotiens volui congregare filios tuos quemadmodum avis nidum suum sub pinnis et noluisti 13:35 ecce relinquitur vobis domus vestra dico autem vobis quia non videbitis me donec veniat cum dicetis benedictus qui venit in nomine Domini GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|