PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 22:1 adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha 22:2 et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem 22:3 intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim 22:4 et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis 22:5 et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare 22:6 et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis 22:7 venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha 22:8 et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus 22:9 at illi dixerunt ubi vis paremus 22:10 et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat 22:11 et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem 22:12 et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate 22:13 euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha 22:14 et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo 22:15 et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar 22:16 dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei 22:17 et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos 22:18 dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat 22:19 et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem 22:20 similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur 22:21 verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa 22:22 et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur 22:23 et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset 22:24 facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior 22:25 dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur 22:26 vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator 22:27 nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat 22:28 vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis 22:29 et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum 22:30 ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel 22:31 ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum 22:32 ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos 22:33 qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire 22:34 et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me 22:35 et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil 22:36 dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium 22:37 dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent 22:38 at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est 22:39 et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli 22:40 et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem 22:41 et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat 22:42 dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat 22:43 apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat 22:44 et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram 22:45 et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia 22:46 et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem 22:47 adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum 22:48 Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis 22:49 videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio 22:50 et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram 22:51 respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum 22:52 dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus 22:53 cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum 22:54 conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe 22:55 accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum 22:56 quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat 22:57 at ille negavit eum dicens mulier non novi illum 22:58 et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum 22:59 et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est 22:60 et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus 22:61 et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis 22:62 et egressus foras Petrus flevit amare 22:63 et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes 22:64 et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit 22:65 et alia multa blasphemantes dicebant in eum 22:66 et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis 22:67 et ait illis si vobis dixero non creditis mihi 22:68 si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis 22:69 ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei 22:70 dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum 22:71 at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|