PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 23:1 et surgens omnis multitudo eorum duxerunt illum ad Pilatum 23:2 coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse 23:3 Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis 23:4 ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine 23:5 at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc 23:6 Pilatus autem audiens Galilaeam interrogavit si homo Galilaeus esset 23:7 et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus 23:8 Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri 23:9 interrogabat autem illum multis sermonibus at ipse nihil illi respondebat 23:10 stabant etiam principes sacerdotum et scribae constanter accusantes eum 23:11 sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum 23:12 et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem 23:13 Pilatus autem convocatis principibus sacerdotum et magistratibus et plebe 23:14 dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis 23:15 sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei 23:16 emendatum ergo illum dimittam 23:17 necesse autem habebat dimittere eis per diem festum unum 23:18 exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban 23:19 qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem 23:20 iterum autem Pilatus locutus est ad illos volens dimittere Iesum 23:21 at illi succlamabant dicentes crucifige crucifige illum 23:22 ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam 23:23 at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum 23:24 et Pilatus adiudicavit fieri petitionem eorum 23:25 dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum 23:26 et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum 23:27 sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum 23:28 conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros 23:29 quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt 23:30 tunc incipient dicere montibus cadite super nos et collibus operite nos 23:31 quia si in viridi ligno haec faciunt in arido quid fiet 23:32 ducebantur autem et alii duo nequam cum eo ut interficerentur 23:33 et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris 23:34 Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes 23:35 et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus 23:36 inludebant autem ei et milites accedentes et acetum offerentes illi 23:37 dicentes si tu es rex Iudaeorum salvum te fac 23:38 erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum 23:39 unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos 23:40 respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es 23:41 et nos quidem iuste nam digna factis recipimus hic vero nihil mali gessit 23:42 et dicebat ad Iesum Domine memento mei cum veneris in regnum tuum 23:43 et dixit illi Iesus amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso 23:44 erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam 23:45 et obscuratus est sol et velum templi scissum est medium 23:46 et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit 23:47 videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat 23:48 et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur 23:49 stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes 23:50 et ecce vir nomine Ioseph qui erat decurio vir bonus et iustus 23:51 hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei 23:52 hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu 23:53 et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat 23:54 et dies erat parasceves et sabbatum inlucescebat 23:55 subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius 23:56 et revertentes paraverunt aromata et unguenta et sabbato quidem siluerunt secundum mandatum GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|