PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 2:1 et iterum intravit Capharnaum post dies 2:2 et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum 2:3 et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur 2:4 et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat 2:5 cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata 2:6 erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis 2:7 quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus 2:8 quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris 2:9 quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula 2:10 ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico 2:11 tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam 2:12 et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus 2:13 et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos 2:14 et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum 2:15 et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum 2:16 et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester 2:17 hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores 2:18 et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant 2:19 et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare 2:20 venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die 2:21 nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit 2:22 et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet 2:23 et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas 2:24 Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet 2:25 et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant 2:26 quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant 2:27 et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum 2:28 itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|