PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 et introivit iterum synagogam et erat ibi homo habens manum aridam 3:2 et observabant eum si sabbatis curaret ut accusarent illum 3:3 et ait homini habenti manum aridam surge in medium 3:4 et dicit eis licet sabbatis bene facere an male animam salvam facere an perdere at illi tacebant 3:5 et circumspiciens eos cum ira contristatus super caecitatem cordis eorum dicit homini extende manum tuam et extendit et restituta est manus illi 3:6 exeuntes autem statim Pharisaei cum Herodianis consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent 3:7 et Iesus cum discipulis suis secessit ad mare et multa turba a Galilaea et Iudaea secuta est eum 3:8 et ab Hierosolymis et ab Idumea et trans Iordanen et qui circa Tyrum et Sidonem multitudo magna audientes quae faciebat venerunt ad eum 3:9 et dixit discipulis suis ut navicula sibi deserviret propter turbam ne conprimerent eum 3:10 multos enim sanabat ita ut inruerent in eum ut illum tangerent quotquot habebant plagas 3:11 et spiritus inmundi cum illum videbant procidebant ei et clamabant dicentes 3:12 tu es Filius Dei et vehementer comminabatur eis ne manifestarent illum 3:13 et ascendens in montem vocavit ad se quos voluit ipse et venerunt ad eum 3:14 et fecit ut essent duodecim cum illo et ut mitteret eos praedicare 3:15 et dedit illis potestatem curandi infirmitates et eiciendi daemonia 3:16 et inposuit Simoni nomen Petrus 3:17 et Iacobum Zebedaei et Iohannem fratrem Iacobi et inposuit eis nomina Boanerges quod est Filii tonitrui 3:18 et Andream et Philippum et Bartholomeum et Mattheum et Thomam et Iacobum Alphei et Thaddeum et Simonem Cananeum 3:19 et Iudam Scarioth qui et tradidit illum 3:20 et veniunt ad domum et convenit iterum turba ita ut non possent neque panem manducare 3:21 et cum audissent sui exierunt tenere eum dicebant enim quoniam in furorem versus est 3:22 et scribae qui ab Hierosolymis descenderant dicebant quoniam Beelzebub habet et quia in principe daemonum eicit daemonia 3:23 et convocatis eis in parabolis dicebat illis quomodo potest Satanas Satanan eicere 3:24 et si regnum in se dividatur non potest stare regnum illud 3:25 et si domus super semet ipsam dispertiatur non poterit domus illa stare 3:26 et si Satanas consurrexit in semet ipsum dispertitus est et non potest stare sed finem habet 3:27 nemo potest vasa fortis ingressus in domum diripere nisi prius fortem alliget et tunc domum eius diripiet 3:28 amen dico vobis quoniam omnia dimittentur filiis hominum peccata et blasphemiae quibus blasphemaverint 3:29 qui autem blasphemaverit in Spiritum Sanctum non habet remissionem in aeternum sed reus erit aeterni delicti 3:30 quoniam dicebant spiritum inmundum habet 3:31 et veniunt mater eius et fratres et foris stantes miserunt ad eum vocantes eum 3:32 et sedebat circa eum turba et dicunt ei ecce mater tua et fratres tui foris quaerunt te 3:33 et respondens eis ait quae est mater mea et fratres mei 3:34 et circumspiciens eos qui in circuitu eius sedebant ait ecce mater mea et fratres mei 3:35 qui enim fecerit voluntatem Dei hic frater meus et soror mea et mater est GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|