PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 11:1 et factum est cum consummasset Iesus praecipiens duodecim discipulis suis transiit inde ut doceret et praedicaret in civitatibus eorum 11:2 Iohannes autem cum audisset in vinculis opera Christi mittens duos de discipulis suis 11:3 ait illi tu es qui venturus es an alium expectamus 11:4 et respondens Iesus ait illis euntes renuntiate Iohanni quae auditis et videtis 11:5 caeci vident claudi ambulant leprosi mundantur surdi audiunt mortui resurgunt pauperes evangelizantur 11:6 et beatus est qui non fuerit scandalizatus in me 11:7 illis autem abeuntibus coepit Iesus dicere ad turbas de Iohanne quid existis in desertum videre harundinem vento agitatam 11:8 sed quid existis videre hominem mollibus vestitum ecce qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt 11:9 sed quid existis videre prophetam etiam dico vobis et plus quam prophetam 11:10 hic enim est de quo scriptum est ecce ego mitto angelum meum ante faciem tuam qui praeparabit viam tuam ante te 11:11 amen dico vobis non surrexit inter natos mulierum maior Iohanne Baptista qui autem minor est in regno caelorum maior est illo 11:12 a diebus autem Iohannis Baptistae usque nunc regnum caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud 11:13 omnes enim prophetae et lex usque ad Iohannem prophetaverunt 11:14 et si vultis recipere ipse est Helias qui venturus est 11:15 qui habet aures audiendi audiat 11:16 cui autem similem aestimabo generationem istam similis est pueris sedentibus in foro qui clamantes coaequalibus 11:17 dicunt cecinimus vobis et non saltastis lamentavimus et non planxistis 11:18 venit enim Iohannes neque manducans neque bibens et dicunt daemonium habet 11:19 venit Filius hominis manducans et bibens et dicunt ecce homo vorax et potator vini publicanorum et peccatorum amicus et iustificata est sapientia a filiis suis 11:20 tunc coepit exprobrare civitatibus in quibus factae sunt plurimae virtutes eius quia non egissent paenitentiam 11:21 vae tibi Corazain vae tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factae essent virtutes quae factae sunt in vobis olim in cilicio et cinere paenitentiam egissent 11:22 verumtamen dico vobis Tyro et Sidoni remissius erit in die iudicii quam vobis 11:23 et tu Capharnaum numquid usque in caelum exaltaberis usque in infernum descendes quia si in Sodomis factae fuissent virtutes quae factae sunt in te forte mansissent usque in hunc diem 11:24 verumtamen dico vobis quia terrae Sodomorum remissius erit in die iudicii quam tibi 11:25 in illo tempore respondens Iesus dixit confiteor tibi Pater Domine caeli et terrae quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis 11:26 ita Pater quoniam sic fuit placitum ante te 11:27 omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo novit Filium nisi Pater neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare 11:28 venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos 11:29 tollite iugum meum super vos et discite a me quia mitis sum et humilis corde et invenietis requiem animabus vestris 11:30 iugum enim meum suave est et onus meum leve est GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|