PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 12:1 in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare 12:2 Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis 12:3 at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant 12:4 quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus 12:5 aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt 12:6 dico autem vobis quia templo maior est hic 12:7 si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes 12:8 dominus est enim Filius hominis etiam sabbati 12:9 et cum inde transisset venit in synagogam eorum 12:10 et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum 12:11 ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam 12:12 quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere 12:13 tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera 12:14 exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent 12:15 Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes 12:16 et praecepit eis ne manifestum eum facerent 12:17 ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem 12:18 ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit 12:19 non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius 12:20 harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium 12:21 et in nomine eius gentes sperabunt 12:22 tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret 12:23 et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David 12:24 Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum 12:25 Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit 12:26 et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius 12:27 et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri 12:28 si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei 12:29 aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat 12:30 qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit 12:31 ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur 12:32 et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro 12:33 aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur 12:34 progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur 12:35 bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala 12:36 dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii 12:37 ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis 12:38 tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre 12:39 qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae 12:40 sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus 12:41 viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic 12:42 regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic 12:43 cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit 12:44 tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam 12:45 tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae 12:46 adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei 12:47 dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te 12:48 at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei 12:49 et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei 12:50 quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|