PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 2:1 si qua ergo consolatio in Christo si quod solacium caritatis si qua societas spiritus si quid viscera et miserationes 2:2 implete gaudium meum ut idem sapiatis eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes 2:3 nihil per contentionem neque per inanem gloriam sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes 2:4 non quae sua sunt singuli considerantes sed et ea quae aliorum 2:5 hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu 2:6 qui cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo 2:7 sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo 2:8 humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem mortem autem crucis 2:9 propter quod et Deus illum exaltavit et donavit illi nomen super omne nomen 2:10 ut in nomine Iesu omne genu flectat caelestium et terrestrium et infernorum 2:11 et omnis lingua confiteatur quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris 2:12 itaque carissimi mei sicut semper oboedistis non ut in praesentia mei tantum sed multo magis nunc in absentia mea cum metu et tremore vestram salutem operamini 2:13 Deus est enim qui operatur in vobis et velle et perficere pro bona voluntate 2:14 omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus 2:15 ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione in medio nationis pravae et perversae inter quos lucetis sicut luminaria in mundo 2:16 verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi 2:17 sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae gaudeo et congratulor omnibus vobis 2:18 id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi 2:19 spero autem in Domino Iesu Timotheum cito me mittere ad vos ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt 2:20 neminem enim habeo tam unianimem qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit 2:21 omnes enim sua quaerunt non quae sunt Christi Iesu 2:22 experimentum autem eius cognoscite quoniam sicut patri filius mecum servivit in evangelium 2:23 hunc igitur spero me mittere mox ut videro quae circa me sunt 2:24 confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito 2:25 necessarium autem existimavi Epafroditum fratrem et cooperatorem et commilitonem meum vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae mittere ad vos 2:26 quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat propterea quod audieratis illum infirmatum 2:27 nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius non solum autem eius verum etiam et mei ne tristitiam super tristitiam haberem 2:28 festinantius ergo misi illum ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim 2:29 excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino et eiusmodi cum honore habetote 2:30 quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit tradens animam suam ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|