PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 3:1 de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium 3:2 videte canes videte malos operarios videte concisionem 3:3 nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes 3:4 quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis 3:5 circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus 3:6 secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella 3:7 sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta 3:8 verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam 3:9 et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide 3:10 ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius 3:11 si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis 3:12 non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu 3:13 fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me 3:14 ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu 3:15 quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit 3:16 verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula 3:17 imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos 3:18 multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi 3:19 quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt 3:20 nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum 3:21 qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|