PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 12:1 qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est 12:2 qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit 12:3 non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur 12:4 mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit 12:5 cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia 12:6 verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos 12:7 verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit 12:8 doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui 12:9 melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane 12:10 novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia 12:11 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est 12:12 desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet 12:13 propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia 12:14 de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei 12:15 via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia 12:16 fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est 12:17 qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus 12:18 est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est 12:19 labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii 12:20 dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium 12:21 non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo 12:22 abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei 12:23 homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam 12:24 manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet 12:25 maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur 12:26 qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos 12:27 non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium 12:28 in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|