PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 11:1 statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius 11:2 ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia 11:3 simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos 11:4 non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte 11:5 iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius 11:6 iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui 11:7 mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit 11:8 iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo 11:9 simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia 11:10 in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio 11:11 benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur 11:12 qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit 11:13 qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum 11:14 ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia 11:15 adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit 11:16 mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias 11:17 benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit 11:18 impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis 11:19 clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem 11:20 abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant 11:21 manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur 11:22 circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua 11:23 desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor 11:24 alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt 11:25 anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur 11:26 qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium 11:27 bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis 11:28 qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt 11:29 qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti 11:30 fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est 11:31 si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|