27:1 ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat dies 27:2 laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua 27:3 grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque gravior 27:4 ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum concitati ferre quis poterit 27:5 melior est manifesta correptio quam amor absconditus 27:6 meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis oscula 27:7 anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro dulce sumet 27:8 sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit locum suum 27:9 unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici consiliis anima dulcoratur 27:10 amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est vicinus iuxta quam frater procul 27:11 stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim exprobranti respondere sermonem 27:12 astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes sustinuere dispendia 27:13 tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro alienis auferto pignus 27:14 qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens maledicenti similis erit 27:15 tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier conparantur 27:16 qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae suae vocabit 27:17 ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui 27:18 qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est domini sui glorificabitur 27:19 quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic corda hominum manifesta sunt prudentibus 27:20 infernus et perditio non replentur similiter et oculi hominum insatiabiles 27:21 quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum sic probatur homo ore laudantis 27:22 si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius 27:23 diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges considera 27:24 non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur in generatione generationum 27:25 aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et collecta sunt faena de montibus 27:26 agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium 27:27 sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria domus tuae et ad victum ancillis tuis GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|