PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 28:1 fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo confidens absque terrore erit 28:2 propter peccata terrae multi principes eius et propter hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis longior erit 28:3 vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in quo paratur fames 28:4 qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt succenduntur contra eum 28:5 viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum animadvertunt omnia 28:6 melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives pravis itineribus 28:7 qui custodit legem filius sapiens est qui pascit comesatores confundit patrem suum 28:8 qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in pauperes congregat eas 28:9 qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit execrabilis 28:10 qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et simplices possidebunt bona 28:11 sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens scrutabitur eum 28:12 in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis ruinae hominum 28:13 qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur 28:14 beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est durae corruet in malum 28:15 leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super populum pauperem 28:16 dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui autem odit avaritiam longi fient dies eius 28:17 hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum fugerit nemo sustentet 28:18 qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis ingreditur viis concidet semel 28:19 qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur otium replebitur egestate 28:20 vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari non erit innocens 28:21 qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro buccella panis deserit veritatem 28:22 vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod egestas superveniat ei 28:23 qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit 28:24 qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non est peccatum particeps homicidae est 28:25 qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in Domino saginabitur 28:26 qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur sapienter iste salvabitur 28:27 qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem sustinebit penuriam 28:28 cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi perierint multiplicabuntur iusti GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|