PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 9:1 sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem 9:2 immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam 9:3 misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis 9:4 si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est 9:5 venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis 9:6 relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae 9:7 qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi 9:8 noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te 9:9 da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere 9:10 principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia 9:11 per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae 9:12 si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum 9:13 mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens 9:14 sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco 9:15 ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo 9:16 quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est 9:17 aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior 9:18 et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|