PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 10:1 parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius vero stultus maestitia est matris suae 10:2 non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a morte 10:3 non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum subvertet 10:4 egestatem operata est manus remissa manus autem fortium divitias parat 10:5 qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit aestate filius confusionis 10:6 benedictio super caput iusti os autem impiorum operit iniquitatem 10:7 memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet 10:8 sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis 10:9 qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem depravat vias suas manifestus erit 10:10 qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur 10:11 vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem 10:12 odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas 10:13 in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde 10:14 sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni proximum est 10:15 substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum egestas eorum 10:16 opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum 10:17 via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes relinquit errat 10:18 abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam insipiens est 10:19 in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur labia sua prudentissimus est 10:20 argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo 10:21 labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur 10:22 benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei adflictio 10:23 quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem est viro prudentia 10:24 quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis dabitur 10:25 quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem quasi fundamentum sempiternum 10:26 sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui miserunt eum 10:27 timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur 10:28 expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit 10:29 fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur malum 10:30 iustus in aeternum non commovebitur impii autem non habitabunt in terram 10:31 os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit 10:32 labia iusti considerant placita et os impiorum perversa GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|