PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 31:1 huic David intellectus beati quorum remissae sunt iniquitates et quorum tecta sunt peccata 31:2 beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum nec est in spiritu eius dolus 31:3 quoniam tacui inveteraverunt ossa mea dum clamarem tota die 31:4 quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua conversus sum in aerumna *mea; dum configitur %mihi; spina diapsalma 31:5 delictum meum cognitum *tibi; feci et iniustitiam meam non abscondi dixi confitebor adversus me iniustitiam meam Domino et tu remisisti impietatem peccati mei diapsalma 31:6 pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore oportuno verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non adproximabunt 31:7 tu es refugium meum a tribulatione quae circumdedit me exultatio mea erue me a circumdantibus me diapsalma 31:8 intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris firmabo super te oculos meos 31:9 nolite fieri sicut equus et mulus quibus non est intellectus in camo et freno maxillas eorum constringe qui non adproximant ad te 31:10 multa flagella peccatoris sperantem autem in Domino misericordia circumdabit 31:11 laetamini in Domino et exultate iusti et gloriamini omnes recti corde GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|