PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 32:1 psalmus David exultate iusti in Domino rectos decet laudatio 32:2 confitemini Domino in cithara in psalterio decem cordarum psallite illi 32:3 cantate ei canticum novum bene psallite in vociferatione 32:4 quia rectum est verbum Domini et omnia opera eius in fide 32:5 diligit misericordiam et iudicium misericordia Domini plena est terra 32:6 verbo Domini caeli firmati sunt et spiritu oris eius omnis virtus eorum 32:7 congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos 32:8 timeat Dominum omnis terra ab eo autem commoveantur omnes inhabitantes orbem 32:9 quoniam ipse dixit et facta sunt ipse mandavit et creata sunt 32:10 Dominus dissipat consilia gentium reprobat autem cogitationes populorum %et reprobat consilia principum; 32:11 consilium autem Domini in aeternum manet cogitationes cordis eius in generatione et generationem 32:12 beata gens cuius est Dominus Deus eius populus quem elegit in hereditatem sibi 32:13 de caelo respexit Dominus vidit omnes filios hominum 32:14 de praeparato habitaculo suo respexit super omnes qui habitant terram 32:15 qui finxit singillatim corda eorum qui intellegit omnia opera illorum 32:16 non salvatur rex per multam virtutem et gigans non salvabitur in multitudine virtutis suae 32:17 fallax equus ad salutem in abundantia autem virtutis suae non salvabitur 32:18 ecce oculi Domini super metuentes eum qui sperant super misericordia eius 32:19 ut eruat a morte animas eorum et alat eos in fame 32:20 anima nostra sustinet Dominum quoniam adiutor et protector noster est 32:21 quia in eo laetabitur cor nostrum et in nomine sancto eius speravimus 32:22 fiat misericordia tua Domine super nos quemadmodum speravimus in te GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|