PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 34:1 huic David iudica Domine nocentes me expugna expugnantes me 34:2 adprehende arma et scutum et exsurge in adiutorium mihi 34:3 effunde frameam et conclude adversus eos qui persequuntur me dic animae meae salus tua ego sum 34:4 confundantur et revereantur quaerentes animam meam avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala 34:5 fiant tamquam pulvis ante faciem venti et angelus Domini coartans eos 34:6 fiat via illorum tenebrae et lubricum et angelus Domini persequens eos 34:7 quoniam gratis absconderunt mihi interitum laquei sui supervacue exprobraverunt animam meam 34:8 veniat illi laqueus quem ignorat et captio quam abscondit conprehendat eum et in laqueo cadat in ipso 34:9 anima autem mea exultabit in Domino delectabitur super salutari suo 34:10 omnia ossa mea dicent Domine quis similis tui eripiens inopem de manu fortiorum eius egenum et pauperem a diripientibus eum 34:11 surgentes testes iniqui quae ignorabam interrogabant me 34:12 retribuebant mihi mala pro bonis sterilitatem animae meae 34:13 ego autem cum mihi molesti essent induebar cilicio humiliabam in ieiunio animam meam et oratio mea in sinum meum convertetur 34:14 quasi proximum quasi fratrem nostrum sic conplacebam quasi lugens et contristatus sic humiliabar 34:15 et adversum me laetati sunt et convenerunt congregata sunt super me flagella et ignoravi 34:16 dissipati sunt nec conpuncti temptaverunt me subsannaverunt me subsannatione frenduerunt super me dentibus suis 34:17 Domine quando respicies restitue animam meam a malignitate eorum a leonibus unicam meam 34:18 confitebor tibi in ecclesia magna in populo gravi laudabo te 34:19 non supergaudeant mihi qui adversantur mihi inique qui oderunt me gratis et annuunt oculis 34:20 quoniam mihi quidem pacifice loquebantur et in iracundia * terrae loquentes; dolos cogitabant 34:21 et dilataverunt super me os suum dixerunt euge euge viderunt oculi nostri 34:22 vidisti Domine ne sileas Domine ne discedas a me 34:23 exsurge et intende iudicio meo Deus meus et Dominus meus in causam meam 34:24 iudica me secundum iustitiam tuam Domine Deus meus et non supergaudeant mihi 34:25 non dicant in cordibus suis euge euge animae nostrae nec dicant devoravimus eum 34:26 erubescant et revereantur simul qui gratulantur malis meis induantur confusione et reverentia qui magna loquuntur super me 34:27 exultent et laetentur qui volunt iustitiam meam et dicant semper magnificetur Dominus qui volunt pacem servi eius 34:28 et lingua mea meditabitur iustitiam tuam tota die laudem tuam GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|