PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 35:1 in finem servo Domini David 35:2 dixit iniustus ut delinquat in semet ipso non est timor Dei ante oculos eius 35:3 quoniam dolose egit in conspectu eius ut inveniatur iniquitas eius ad odium 35:4 verba oris eius iniquitas et dolus noluit intellegere ut bene ageret 35:5 iniquitatem meditatus est in cubili suo adstetit omni viae non bonae malitiam autem non odivit 35:6 Domine in caelo misericordia tua et veritas tua usque ad nubes 35:7 iustitia tua sicut montes Dei iudicia tua abyssus multa homines et iumenta salvabis Domine 35:8 quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam Deus filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt 35:9 inebriabuntur ab ubertate domus tuae et torrente voluntatis tuae potabis eos 35:10 quoniam apud te fons vitae in lumine tuo videbimus lumen 35:11 praetende misericordiam tuam scientibus te et iustitiam tuam his qui recto sunt corde 35:12 non veniat mihi pes superbiae et manus peccatoris non moveat me 35:13 ibi ceciderunt qui operantur iniquitatem expulsi sunt nec potuerunt stare GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|