PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 36:1 ipsi David noli aemulari in malignantibus neque zelaveris facientes iniquitatem 36:2 quoniam tamquam faenum velociter arescent et quemadmodum holera herbarum cito decident 36:3 spera in Domino et fac bonitatem et inhabita terram et pasceris in divitiis eius 36:4 delectare in Domino et dabit tibi petitiones cordis tui 36:5 revela Domino viam tuam et spera in eum et ipse faciet 36:6 et educet quasi lumen iustitiam tuam et iudicium tuum tamquam meridiem 36:7 subditus esto Domino et ora eum noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua in homine faciente iniustitias 36:8 desine ab ira et derelinque furorem noli aemulari ut maligneris 36:9 quoniam qui malignantur exterminabuntur sustinentes autem Dominum ipsi hereditabunt terram 36:10 et adhuc pusillum et non erit peccator et quaeres locum eius et non invenies 36:11 mansueti autem hereditabunt terram et delectabuntur in multitudine pacis 36:12 observabit peccator iustum et stridebit super eum dentibus suis 36:13 Dominus autem inridebit eum quia prospicit quoniam veniet dies eius 36:14 gladium evaginaverunt peccatores intenderunt arcum suum ut decipiant pauperem et inopem ut trucident rectos corde 36:15 gladius eorum intret in corda ipsorum et arcus ipsorum confringatur 36:16 melius est modicum iusto super divitias peccatorum multas 36:17 quoniam brachia peccatorum conterentur confirmat autem iustos Dominus 36:18 novit Dominus dies inmaculatorum et hereditas eorum in aeternum erit 36:19 non confundentur in tempore malo et in diebus famis saturabuntur 36:20 quia peccatores peribunt inimici vero Domini mox honorificati fuerint et exaltati deficientes quemadmodum fumus defecerunt 36:21 mutuabitur peccator et non solvet iustus autem miseretur et tribuet 36:22 quia benedicentes ei hereditabunt terram maledicentes autem ei disperibunt 36:23 apud Dominum gressus hominis dirigentur et viam eius volet 36:24 cum ceciderit non conlidetur quia Dominus subponit manum suam 36:25 iunior fui et senui et non vidi iustum derelictum nec semen eius quaerens panes 36:26 tota die miseretur et commodat et semen illius in benedictione erit 36:27 declina a malo et fac bonum et inhabita in saeculum saeculi 36:28 quia Dominus amat iudicium et non derelinquet sanctos suos in aeternum conservabuntur iniusti punientur et semen impiorum peribit 36:29 iusti autem hereditabunt terram et inhabitabunt in saeculum %saeculi; super eam 36:30 os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium 36:31 lex Dei eius in corde ipsius et non subplantabuntur gressus eius 36:32 considerat peccator iustum et quaerit mortificare eum 36:33 Dominus autem non derelinquet eum in manus eius nec damnabit eum cum iudicabitur illi 36:34 expecta Dominum et custodi viam eius et exaltabit te ut hereditate capias terram cum perierint peccatores videbis 36:35 vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros Libani 36:36 et transivi et ecce non erat et quaesivi eum et non est inventus locus eius 36:37 custodi innocentiam et vide aequitatem quoniam sunt reliquiae homini pacifico 36:38 iniusti autem disperibunt simul reliquiae impiorum peribunt 36:39 salus autem iustorum a Domino et protector eorum in tempore tribulationis 36:40 et adiuvabit eos Dominus et liberabit eos et eruet eos a peccatoribus et salvabit eos quia speraverunt in eo GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|