3:1 in lectulo meo per noctes quaesivi quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni 3:2 surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas quaeram quem diligit anima mea quaesivi illum et non inveni 3:3 invenerunt me vigiles qui custodiunt civitatem num quem dilexit anima mea vidistis 3:4 paululum cum pertransissem eos inveni quem diligit anima mea tenui eum nec dimittam donec introducam illum in domum matris meae et in cubiculum genetricis meae 3:5 adiuro vos filiae Hierusalem per capreas cervosque camporum ne suscitetis neque evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit 3:6 quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus murrae et turis et universi pulveris pigmentarii 3:7 en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel 3:8 omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi uniuscuiusque ensis super femur suum propter timores nocturnos 3:9 ferculum fecit sibi rex Salomon de lignis Libani 3:10 columnas eius fecit argenteas reclinatorium aureum ascensum purpureum media caritate constravit propter filias Hierusalem 3:11 egredimini et videte filiae Sion regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua in die disponsionis illius et in die laetitiae cordis eius GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|