PREVIOUS CHAPTER - NEXT CHAPTER - HELP - GR VIDEOS - GR YOUTUBE - TWITTER - SD1 YOUTUBE 4:1 quam pulchra es amica mea quam pulchra es oculi tui columbarum absque eo quod intrinsecus latet capilli tui sicut greges caprarum quae ascenderunt de monte Galaad 4:2 dentes tui sicut greges tonsarum quae ascenderunt de lavacro omnes gemellis fetibus et sterilis non est inter eas 4:3 sicut vitta coccinea labia tua et eloquium tuum dulce sicut fragmen mali punici ita genae tuae absque eo quod intrinsecus latet 4:4 sicut turris David collum tuum quae aedificata est cum propugnaculis mille clypei pendent ex ea omnis armatura fortium 4:5 duo ubera tua sicut duo hinuli capreae gemelli qui pascuntur in liliis 4:6 donec adspiret dies et inclinentur umbrae vadam ad montem murrae et ad collem turis 4:7 tota pulchra es amica mea et macula non est in te 4:8 veni de Libano sponsa veni de Libano veni coronaberis de capite Amana de vertice Sanir et Hermon de cubilibus leonum de montibus pardorum 4:9 vulnerasti cor meum soror mea sponsa vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum et in uno crine colli tui 4:10 quam pulchrae sunt mammae tuae soror mea sponsa pulchriora ubera tua vino et odor unguentorum tuorum super omnia aromata 4:11 favus distillans labia tua sponsa mel et lac sub lingua tua et odor vestimentorum tuorum sicut odor turis 4:12 hortus conclusus soror mea sponsa hortus conclusus fons signatus 4:13 emissiones tuae paradisus malorum punicorum cum pomorum fructibus cypri cum nardo 4:14 nardus et crocus fistula et cinnamomum cum universis lignis Libani murra et aloe cum omnibus primis unguentis 4:15 fons hortorum puteus aquarum viventium quae fluunt impetu de Libano 4:16 surge aquilo et veni auster perfla hortum meum et fluant aromata illius GOTO NEXT CHAPTER - VULGATE INDEX & SEARCH
|